ABBAS

ABBAS
I.
ABBAS
Canonicorum, nempe Regularium, alias quoque Abbas Canonicus, cuiva mwnrio in Concil. Aquisgran. II. c. 2. opponitur Abbati Monachorum can. seq. vide quoque Capitul: Caroli M. l. 5. c. 79. Praeceptum Ludovici Piipro Monasterio S. Columbae Senon. Concilium Parisiense c. 37. Ordericum Vitalem l. 6. Ep. 276. Tom. IV. Hist. Franc. etc. Refert Molan. de Canonic. l. 2. c. 5. esse quasdam Canonicorum Ecclesias in quibus Abbas sit saecularis Praeposito dignior (cuiusmodi in Dioecesi Leodiensi 12. recensentur in Chron. Leodiensi in Richario c. 43.) qui quidem Abbates nominetenus ita nuncupentur, nullo coeteroquin Abbatum habitu, atque adeo nec mitrâ nec pedo donati, etsi primum in Canonicorum consessu locum obtineant. Negatque, hanc Abbatum nomenclaturam supremae Collegiorum Canonicalium dignitati inditam, quod in iis, ubi superest, Ecclesiis vel Collegiis primitus Monachi fuerint, cum pro certo haberi debeat in plerisque, ubi adhuc ea appellatio viget, tales neutiquam eos exstitisse, apud Eund. vide quoque supra, ubi de Abbacomitibus.
II.
ABBAS
Gall. Abbe, Germanis, Abt, vel Apt., a voce Chald et Syr. Gap desc: Hebrew, quae ex Hebr. Pater ortum trahit, nomen est dignitatis, in Communione Romana non Saecularis minus, saltem olim, quam Ecclesiasticae. Er quidem, quod posteriores, ut de illis prius dicam, attinet: Cum olim non in Ecclesiis solum, a Catechesium Magistris, sed et in Episcopiis seu Episcoporum domibus, ut et Monasteriis, sacra Sapirntia traderetur; posteaque, cum non omnes Episeopi ad id munus apti essent, coetus Canonicorum emergerent, qui Collegia Scholasque, quae in Ecclesiis Cathedralibus erant, regerent, collegiorum praefecti Praepositi: Monasteriorum vero Abbates dici coeperunt; utrique tamen Episcopis subiesti. Qui omnes, nempe Episcopi, Praepositi, Abbates, ab Im peratoribus Priucipibusque primitus constitui, et hi quidem per baculum et ferulam investiri solebant, usque ad tempora Friderici I Barbarossae, quibus Pontifices ad se ius istud traxere. Ita antiquis temporibus, sine Imperatorum Principumque, aut Advocatorum, qui Coenobiis a Superioribus dati erant, scitu et auctoritate, Abbatibus, circa praedia reditusque ad Coenobia pertinentes nihil licebat, viguitque haec formula: Complacuit mihi Abbati N. una cum consensu fratrum, nec non Advocato nostro N. vide infra in voce Advocatus. Succeslu temporis Episcopi Abbatesque, quorum consiliis frequenter Principes usi, multum auctoritatis in Aulis sensim nacti sunt, factumque inter alia, ut quatuor Abbates Imperii, Fuldensis videl. Weissenburgensis, Campidonensis, et Murbacensis, an ab Ottone III. an a Carolo IV. crearentur. Donec, lite inter Imperatores Pontificesque de Investitura, accerrime fervente, hisque tandem praevalentibus, plurima Monasteria Romanae sedi exeuslo non Principum modo, sed et Episcoporum, quibus a primaevae institutionis tempore parere tenebantur, iugo, se submiserunt. Quo pacto, a Pontificibus, Bullas enemptionis Abbates nacti, varia insuper privilegia, decimas quoque, consecuti sunt, opibus potentiaque hoc pacto indies crescentes. In quos abusus Bernardus, ipse postea Abbas Claravallensis, graviter sed frustra invectus est. Paulo post enim, ius etiam cudendae monetae, ut et supremam in criminialibus causis potestatem adepti, tamdem in Principum numerum recepti sunt, a Carolo IV. Imp. quae dignitas Basilio, Cassiano, Benedicto ipsi olim ignota, Benedictmorum Coenobiorum Abbatibus, Praeprimis collata legitur, apud Stumpfium l. 5. de Turgovia, c. 3. Sed et Abba, seu Abbas, Saecularium olim titulus apud Gallos fuit, etiam Baronibus, Comitibus, Ducibus Principibusque tributus vide supra: nempe secundum Canonistas Abbas potuit (quis) esse, et non Presbyter: Et Ioh. de Turre Cremata super Distinct. 69. etiam
Laicus, inquit potest esse Abbas, vide et dist. 93. a Subdiacono. Sed nec ipsi Monachi olim Clerici erant, ut Caus. 16. q. 1. c. 40. et Dist. 93. c. 5. in Gloss. ad verbum Abbas. Dispositio autem Abbatiarum, penes Reges fuit et Fundatores: statutumque ferunt a Bonifacio III. qui floruit A. C. 610. ut Clerus et Populus Episcopos eligerent, Reges autem Abbatias conferrent: quas illi ideo suis Nobilibus et Ministris elargiti sunt. Hoc ipsum fccisse videntur Carolus M. et Ludovicus Pius Impp. sub initio regnorum suorum; vide Auctorem vitae Ludov. Pii, et Aimoin. in Gest. Franc. l. 5. c. 1. et 36. Cum autem Laici, nimia sua rapacitate, non solum Coenobia, sed et Episcopatus compilarent, relicto vix Episcopis ac Coenobitis, unde viverent, Carolus M. A. C. 789. regni sui 21. haec omnino prohibuit. edicto Aquisgrani hoc fine publicato: Paternoque exemplo motus Ludovicus Pius lege cavit, ut Episcopi per electionem Cleri, et Populi suae dioecesis; Abbates ex suis Monachis a se ipsis eligerentur. Capitular. Caroli et Ludovici l. 1.
titt. 84. et 86. Verum Carolus Calvus, Ludovici filius iterum fratrem uxoris suae Bosonem mox Regem futurum Abbatiâ S. Mauritii donavit; aliisque alias integre, alias divisim tradidit, Aimoin. l. 5. c. 24. et 34. Hine ipsi illustrissimi bellicosissimique Proceres saeculares Abbates dicti sunt. Unde idem c. 24. Gens Normannica peregisset inchoata, nisi Hugo per Gallias Abbatis honore praeditus, strenue Remp. gubernans, corum temerarios compescuisset ausus: Et Abbo. in obsid. Lutetiae l. 2.
Tempestate sub hac Hugo Princeps obit Abba.
De alio Hugone Abbate, Annales Francor. incerti Auctoris in A. C. 881. Rex, inquiunt. in Galliam profectus, Hugonem Hlutbarii R. ex Waldr ata filium ad se venientem, in suum suscevit dominium, et ei Abbatias et Comitatus in benesicium dedit, etc. Hoc modo Robertus Comes seu Marchio Parisiorum, sub excessu Caroli Simplicis, A. C. 921. Hugo M. Dux Francorum, sub ingressu Regis Rodulphi A. C. 923. et Hugo Capetus, qui Rex Franciae evasit, A. C. 987. Avus nempe, Pater et Filius, Abbatum titulos assumpsere, Aimoin. l. 5. c. 42. 43. et 45. Nec immerito, cum opulentissimas Abbatias S. Dionysii, S. Germani a Pratis, S. Martini Turonensis pariterque alias plures, quasi hereditario possiderent. Interim consuetudini huic vehementer ab Ecclesiasticis reclamatum est, Flodoard. bist. Remensis Eccl. l. 4. c. 7. Nihilominus illa diutius perstitit: Unde Suidegerus in Chron. Dionysiacis, scribit: Qui in Chronicis Abbates dicuntur, non sunt Monachi, sed Barones, et Proceres saeculares, quibus Rex Abbatias fruendas ad tempus concedit. Paradinus quoque refert in Annal. Burg. l. 2. A. C. 1103. se vidisse monumenta complura, in quibus Proceres Galliae his nominibus usi sint, Dux et Abbas: Comes et Abbas. Idem profert Chartae veteris exemplar, in quo H. de Bello loco Abbatiam Savigniaci, Antecessorum suorum et suam semper fuisse et esse debere, contendit: e quo liquet, Abbatias alias hereditario fuisse concessas. Non deleverunt autem Proceres, quas acceperunt, Abbatias, sed com Abbatis nimine, Monachos emunxerunt Abbatiarum proventibus atque pinguedine, praediis inter milites suos dispartitis, Decanisque aliquando substitutis, qui Abbatiarum curam satis frugaliter administrarent, vide Aimoin. iterum l. 5. c. 34. 42. 43. et 44. Hugo tandem Capetus, postquam Rex factus est, Monasteria coepit Ecclesiasticis cedere; et succedente in regnum filio eius Roberto I. A. C. 999. in desuetudinem sensim Saeculares hi Abbates abiere, ut ex eodem Aimoino patet c. 34. dicto: Mansere tamen eorum apud Scotos Anglosque rudera, usque ad haec tempora. Neque vero mos hic intra Occidentis fines sese continuit, sed et inde in Orientem transiit; uti patet ex Ioannis Patr. Antiocheni, qui sub XII. saeculi initium vixit, opusculo haud pridem a Io. Bapt. Cotelerio edito, quo demonstrare conatur, Ο῞τι ὁι τὰ Μοναςτήρια διὰ δωρεῶν λαμβάνοντες, ἐίτε Α᾿ρχιερατικῶν, ἐίτε Βατιλικῶν, καὶ ἐκ τῶ μοναςτηρίων κέρδη ἔχοντες, ἀσεροῦτιν. Quod ii, qui pro muneribus Monasteria capessant, sive Pontificalia sive Imperatoria seu Regalia, quique lucrum ex iis, captent, impietatis rei fiant. Ubi pauca superfuisse docet Monasteria sua tempestate, quae viris Laicis ad vitam, vel duorum aut trium heredum, quo modo apud Gallos precariae dari solebant, non essent collata a Principibus, graviterque prom invehitur in eiusmodi Χαριςτικαρίους, i. e. Beneficiarios, ut vocat. Verum tantopere haec consuetudo radices egerat, ut Theod. Balsamo ad can. 13. VII. Synodi haec ipsa Praesulis huius scripta improbare non fuerit veritus Iidem.
III.
ABBAS
Genuensibus dictus est Praetor, seu Rector Populi. Unde in conventionibus initis inter Carolum Regem Siciliae, et Commune Genuae A. C. 1307. in Biblioth. Regia, non semel mentio fit, Nicolai Frambe, Abbatis populi. Quâ eadem nomenclaturâ praeterea donatus est is, qui Peraeensibus seu Galatinis (vid. in voce Pera et Galata) conterraneis imperitabat, eo a Republica Genuensi Legatus seu Consul, ut aliae Europae nationes, vocant, missus. Ita enim hac de re Pachymeres l. 13. c. 27. Γενουἰ̈ται μὲν οὖν ὁι κατα πόλιν ἄρτι πρώτως παρὰ τȏυ σφῶν συνεδρίου Α᾿ρρᾶν δεξάμενοι: δηλοῖ δὲ ἡ φωνὴ τὸν ἡγούμενον. Ε῎χει δ᾿ οὗτος την` τȏυ δήμου προςτατίαν, ὡς παρὰ Π῾ωμαίοις ὁ Πραίτωρ τȏυ Δήμου πάλαι. Genuenses igitur, qui in urbe, iam primum a suo Senatu Abbatem cum accepissent: Significat autem hoc vocabulum Ducem, habetque talis Praefecturam populi, sicut apud Romanos Praetor olim Urbanus. Vocis rationem hinc arcessit du Fresne, quod praecipuae nobilitatis viros Genuenses olim Antianos seu Γέροντας vocaverint, quomodo apud Suidam Δημογέροντες, ὁι τȏυ δήμου εντιμώτατοι. olim dicti. Hesych. γέροντες, ἔντιμοι, senes, honorati. Abbas autem seu Abba, quae Syriaca vox est, Latinis Patrem notat. Augustin. Ep. 177. Paulus dicit Romanis, In quo clamamus, Abba Pater, in uno nomine duabus utitur linguis: dicit enim Abba Hebraeo vocabulo Patrem et Latine nominat identidem Patrem. Hinc Ebrardus Bethun. in Graecismo,
Abba Pater signat, hinc Absalon exit et Abbas.
Et Fortunatus l. 3. Poem. 10. ad Paternum Abbatem,
Nominis officium iure, Paterne, geris, etc.
Car. du Fresne Glossar. Vide quoque eum in Appendice, ubi Brixiae Decurionum Primores et Mediolani Collegiorum ac Sodalitiorum, imo Mercatorum atque Opisicum Praefectos, Abbates etiamnum appellari, observat ex Octav. Ferrar. in Originib. Linguae Ital. et Dante in Purgat. Cant. 26.
IV.
ABBAS
vide Abas.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Abbas I. — Abbas ist der Vorname folgender Personen: Abbas (* 1944), iranisch französischer Fotojournalist Abbas I. (1813–1854), Vizekönig von Ägypten, genannt „Hilmi“ Abbas I. (1571–1629), persischer Herrscher, genannt „der Große“ Abbas II. (1633–1667),… …   Deutsch Wikipedia

  • Abbas II. — Abbas ist der Vorname folgender Personen: Abbas (* 1944), iranisch französischer Fotojournalist Abbas I. (1813–1854), Vizekönig von Ägypten, genannt „Hilmi“ Abbas I. (1571–1629), persischer Herrscher, genannt „der Große“ Abbas II. (1633–1667),… …   Deutsch Wikipedia

  • Abbas — Abbas, Abbás o Abás puede referirse a: Personas Abás el Grande (1571 1629), shah de Irán. Abbas I (1813 1854), wali de Egipto. Abbas II Hilmi (1874 1944), jedive de Egipto. Abbas II de Persia (1632? 1666?), shah de Persia. Abbas al Musawi (1952… …   Wikipedia Español

  • Abbas — steht für: Abbas (Familienname), der Familienname Abbas Abbas (Vorname), der Vorname Abbas Bandar Abbas, Hauptstadt der Provinz Hormozgan im Süden des Iran Abul Abbas († 810), weißer Elefant im Besitz von Kaiser Karl dem Großen Cerne Abbas Giant… …   Deutsch Wikipedia

  • Abbas — Abbas, Mahmud, llamado Abu Mazen ► Nombre de tres reyes de Persia: el I, llamado el Grande (1587 1629), transformó su país en una primera potencia. El II (1642 67) protegió las artes, y el III (1731 36) fue asesinado por el usurpador de Nadir… …   Enciclopedia Universal

  • ABBAS (F.) — ABBAS FERHAT, ou ‘ABB S FAR ネ T (1899 1985) Fils d’un fonctionnaire de l’administration coloniale, Ferhat Abbas reçoit une éducation française puis devient pharmacien à Sétif. Élu au conseil municipal de cette ville, il l’est ensuite au conseil… …   Encyclopédie Universelle

  • Abbas I — may refer to: * Abbas I of Persia, Shah of Persia (born 1571, died 1629) * Abbas I of Egypt, Hereditary Wāli (Governor) of Egypt and Sudan (born 1813, died 1854) * Abbas I of the Mongols, Invader of Iran of the Mongol Empire …   Wikipedia

  • Abbas II — may refer to:* Abbas II of Persia, (1633 1666), Shah of Iran from 1642 to 1666 * Abbas II of Egypt, (also known as Abbas Hilmi Pasha), (1874 – 1944), last Khedive of Egypt and Sudan (1892 – 1914) …   Wikipedia

  • Abbas — Pour les articles homonymes, voir Abbas (homonymie). Abbas ou Abbes (en arabe : عباس) est un prénom arabe et hébreu masculin qui signifie austère, sourcilleux ; il désigne aussi le lion. Ce document provient de « Abbas ». Catégories :… …   Wikipédia en Français

  • Abbâs — Abbas Pour les articles homonymes, voir Abbas (homonymie). Abbas ou Abbes (en arabe : عباس) est un prénom arabe et hébreu masculin qui signifie austère, sourcilleux ; il désigne aussi le lion. Ce document provient de « Abbas ».… …   Wikipédia en Français

  • Abbas — (Abbâs) (566 652) oncle et disciple de Mahomet; éponyme de la dynastie des Abbassides. Abbas (Ferhat) (Farhât Abbâs) (1899 1985) homme politique algérien. Auteur du Manifeste du peuple algérien (1943), il fut président du gouvernement provisoire… …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”